Epistula ad Catholicos amicos directa

Versão em Língua Portuguesa

De Christo centro societatis
et remedio pro novissimis temporibus

Pax et bonum.

Nobis ea adspectantibus controversa quae his diebus nostra in patria eveniunt, necessitas occurrit aliquid dicendi iis qui franciscano apostolatu spiritualiter aluntur.

Revera in temporibus vivimus in quibus nobis commodius esset reliquam nostram vitam speculationibus consumere et de nobismetipsis tantum et nostra sanctificatione curam gerere. Scimus necesse esse nos de sanctificatione nostra curam gerere ut exinde finem ultimum nostrum consequi possimus, qui finis ratio est ipsae hominis exsistentiae. Attamen novimus mediantibus doctrinis nobis traditis sanctificationem nostram non aliquid egoisticum esse, sed latius se extendere, nimirum ad omnia quae nos circumdant et tandem ad universam societatem.

Quocirca Pontifices olim ut hereditatem nobis acervum effectivarum institutionum ad efformandum magis cristocentricum universum tradiderunt. Porro cristocentrismus fundamentum est nostrae franciscanae spiritualitatis, quapropter has litteras componere decrevimus. Scimus mundus ad Christi imitationem se convertat oportere ut instituatur super verum in illo fundamentum, ad hoc autem actio requiritur (Actio Catholica). Apud nos franciscanos voluntas semper excelluit prae speculatione, immo ipsa speculatio colitur propter actionem. S. Pater Franciscus hoc expressit dicendo: Homo tanto potest quanto agit.

Propterea Apostolica inspicimus systemata in Ecclesia post Conciliabulum Vaticanum II instituta: systemata quidem speculativa et theologica, minime tamen activa. Nobis impossibile est societatem construere aptam quae adimpleat nostra desideria circa Regnum socialem Domini nostri Jesu Christi, nisi pro tanto negotio strenue adlaboremus, et idcirco non possumus non praedicare et non laudare tam pulchrum quorundam laicorum propositum praelectiones promovendi pro exponendis praeclaris documentis sanctae catholicae doctrinae de societate ejusque vera politica eruditione juxta doctrinam sanctae matris Ecclesiae. His non obstantibus multum adhuc remanet faciendum ut ad hanc strenuam actionem pertingamus, quae tam necessaria est pro expurgandis e variis societatis sectoribus fallacibus ideologiis atheisque doctrinis quae Christum e suo throno conantur detrahere ut in ejus loco brutum instituant hominem. Quapropter hac praxi jam proficiente praelectionum instituendarum de sociali Ecclesiae doctrina, in alias actiones pergere debemus, quae fundamentum habeant spiritualia et corporalia misericordiae opera. Nunc exempli gratia ostendamus idoneas actiones quibus ornentur catholica nostra opera.

Spiritualia misericordiae opera

Id notum est nobis quod eos reducere in veritatis lumen qui in errore jacent corporale opus est misericordiae, et patet expositivas praelectiones circa socialem Ecclesiae doctrinam saltem in parte id perficere. Si tamen desiderium illud ad academias eundi attingeremus, quae tot afficiuntur noxiis doctrinis, morali pravitate et plane atheo animo, quae omnia intendunt inferiores appetitus concitare tanquam ultimum finem et vitae rationem; imo si in ipsis academiis veritatem exponere possemus de hominis exsistentia et vita aeterna, quae maximum negotium est et in quo succedere debemus; tandem si juvenibus ibi degentibus possemus eorum animae salutis viam demonstrare aptatis nostris temporibus beneque dispositis methodis, nempe studiorum coetibus, sane optimas colligeremus fruges. Scimus inter nos in hac superviventi post Vaticani II vastationem Ecclesia, esse juvenes studentes qui desidiam relinquentes forsan adsidue labobare possunt in causa prout apostolico opere, ut ad salvandas animas etiam suam tribuant opem.

Corporalia misericordiae opera

Res haec his temporibus objectum facta est contentionum, quippe quae immerito communistis vel stricte philantropicis facinoribus omni supernaturali causa carentibus attributa sit. Attamen fateri debemus Ecclesiam hoc modo rem nunquam intellexisse. Imo ipsa Ecclesia talia misericordiae opera incitavit et promovit: imprimis eo quod ex secundo Domini nostri mandato devenit obligatio proximum diligendi tanquam nosmetipsos, deinde propterea ut devitaretur praesertim in saeculi vicesimi principiis fallax communismi socialibus de rebus ideologia quae conabatur ut pauperiores et indigentiores in pravam causam lucrarentur. Ecclesia statuit valetudinaria, leprosaria, hospitia, orphanata, aliaque plura opera quorum aedificia testantur Ecclesiae profectum in societatis reconditioribus et derelictioribus rebus.

Sal terrae et lux mundi

Dominus noster docet nos salem terrae et lucem mundi esse debere et salem infatuatum ad nihilumvalere. Quidam ex Ecclesiae Patribus salis saporem attribuunt sensibus externis, i. e. exteriori hominis parti, ergo actibus. Luminosam habemus doctrinam aptam quae homines ad finem ultimum perducat, sed quot sunt homines operam dantes ut hoc lumen oculis caecis prae athei perfidique mundi tenebris patefaciant? Munus hoc intelligi debet prout Dominus noster suum Salvatoris munus intellexit, videlicet opere ad quod missus fuerat perferendo usque ad extremum et mortem. Cum tamen saepe desides simus in perficiendo tam nobili munere societatem ad Christum per Ecclesiam reducendi, parum, quod facimus, intendimus justificare excusationem afferendo prae crudelibus temporibus in quibus vivimus. Ast novimus Ecclesiam suosque filios conatos esse magis facere in difficilibus quam in pacis temporibus, quapropter non sufficit praefata excusatio. Necesse est ut iterum clarescant mirabiles hae doctrinae falsis obumbratae institutionibus quae Ecclesiam habent tanquam obscurantem et indoctam, dum revera ipsa Ecclesia decurrentibus saeculis scientiarum studia favit, immo multi scientiis studentium catholici clerici fuerunt, de qua veritate hodiernis temporibus studentes minime notitiam habent, quippe quibus sublata sit opportunitas verae historiae studendi. Mediantibus socialibus actionibus ad disseminandam communistam ideologiam, pauperibus tradita est falsa sententia quae asserit communistas de pauperibus curam gerere. Minime possumus hanc fallaciam tolerare, sed ea debemus misericordiae opera perficere quae plane absurditatem et falsum destruant, et Christo suaeque Ecclesiae reddant locum apud pauperes et indigentes prout praeterita tempora comprobarunt et testata sunt.

Tandem, carissimi, sicut dicere solebat quidam Episcopus: ne decipiamur, laboremus! Multum enim remanet agendum: messis quidem nunquam tam magna et operarii nunquam tam pauci prout modo sunt, fuerunt.

Datum apud Conventum SS. Michaelis et Antonii, in festo S. Caeciliae Virginis et Martyris, anno Domini MMXXII.

P. Fr. Petrus Maria Santos de Silva, O. F. M. Sub
Guardianus Conventualis